BATHORIA

BATHORIA
BATHORIA
Familia Transylvaniae inclita, unde plurimi regni huius Principes. Stephanus Bathorius, post Ioh. Sigismundi morzem, Princeps electus est A. C. 1571. Maximiliano pariter Imperatori et Selimo probatus. Dein decedente Henricô III. Poloniae Rex, bellô contra Moscos praeclare gestô, inclitus, obiic A. C. 1586. Tria dixerat Deum sibi reservâsse, Aliquid ex nihilo producere, imperare conscientiis, et nosse futura. Interea in Transylvaniae regno ei successerat Christophorus frater, cui quia domus Austriaca non savebat, ob fratrem in POloniae regno ptaelatum, Constantinopoli opem quaerere coactus est. Obiit A. C. 1581. Successit ei Sigismundus fil. qui Austriacae domni reconcilintus, Balthasarum patruum occidit, Stephanum vero et Andream cognaros reos Maiestatis pronuntiavit, ob turbas. Postea regnô cessit Andreae Cardin. cognato, quod cum hic tueri non posser, in Rodolphum II. Imperator. illô transsatô, obin Pragae, A. C. 1603. Dein Gabriel Bathorius, Princeps electus, A. C. 1608. postquam Botzkay et Rakozius praefuissent: Sed ob luxum et saevitiam suis erosus, interemptus est. A. C. 1613. Isthuanffi, Hist. Hung. l. 24. et seqq. Vide et Christophorus. It. Gabriel.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • STEPHANUS — I. STEPHANUS 60. annos probatissimus Monachus, fuit, et Antonio Magno notissimus; de quo Sozom. l. 8. c. 1. II. STEPHANUS Angliae Rex, ex Comitum Blesensium et Bononienfium stirpe, Henrici I. ex Adelaide sorore nepos, in avunculi aula educatus… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”